CONFITEBOR TIBI – Salmo 110
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
in consilio justorum, et congregatione.
Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus.
Confessio et magnificentia opus ejus,
et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Memoriam fecit mirabilium suorum,
misericors et miserator Dominus.
Escam dedit timentibus se;
memor erit in saeculum testamenti sui.
Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
ut det illis haereditatem gentium.
Opera manuum ejus veritas et judicium.
Fidelia omnia mandata ejus,
confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate.
Redemptionem misit populo suo;
mandavit in aeternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen ejus.
Initium sapientiae timor Domini; intellectus bonus omnibus
facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi.
Gloria…


CREDIDI – Salmo 115
Credidi, propter quod locutus sum;
ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
O Domine, quia ego servus tuus;
ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea:
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Gloria…


LAETATUS SUM – Salmo 121
Laetatus sum, in his quae dicta sunt mihi:
in domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quae aedificatur ut civitas:
cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini:
testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
Gloria…


FAVUS DISTILLANS – mottetto (Cantico dei Cantici 4:11)
Favus distillans labia tua, sponsa;
mel et lac sub lingua tua,
et odor vestimentorum tuorum
sicut odor thuris.


NISI DOMINUS – Salmo 126
Nisi Dominus aedificaverit domum,
in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere:
surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum,
ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis:
non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria…


GAUDEAMUS OMNES – mottetto
Gaudeamus omnes in Domino,
diem festum celebrantes sub honore Sanctae Clarae:
de cuius solemnitate gaudent Angeli et collaudant Filium Dei.
Alleluja


CANTATE, JUBILATE – mottetto
Cantate, jubilate, exultate et psallite
Alleluja
Gloria Patri, qui nos creavit
Alleluja
Gloria Filio, qui nos redemit
Alleluja
Gloria Spiritui Sancto, qui nos santificavit
Alleluja


LAUDATE, PUERI – Salmo 112
Laudate pueri Dominum; laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
et humilia respicit in caelo et in terra?
Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem:
ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.
Gloria…